

Liber Deuteronomii*
Caput 15: Versus 19
De primogenitis.[AUG., quaest. 23.]Primogenita dicit, etc., usque ad quia solus de substantia Patris, et aequalis et coaeternus.Sanctificabis Domino Deo tuo.Non tibi, sed omnium largitori:Quia omne datum optimum desursum est[Jac. 1.]. Quod autem leve in nostra cogitatione, vel maculosum in nostra conversatione, vel claudum in operum progressione, vel caecum ignorantia mentis aut aliqua parte deforme vel debile, non debemus Deo immolare, id est, imputare, sed nobis.Non operaberis.[GREG., lib. VIII Moral., cap. 34.]In primogenito bovis arare, etc., usque ad deceptus animus non deprehendat quae in eis sunt mala.